213
154
NICOLAI FLAMELLI
ab istorum duorum corporum electione, cùm
inuenire possimus alia corpora, in quibus argen¬
tum viuum mundum, & simile sulphur habentur,
in quae natura paululum operata est, adeò vt igne
nostro artificiali ad congruam ipsorum mundi¬
ficationem, separationem, fixationem, ingeniosa
nostri operis decoctione super ea continuata, va¬
lemus peruenire. Eligenda est ergo materia, in
qua reperitur argentum viuum mundum, purum,
clarum, album, nondum ad complementum ad¬
ductum, sed commixtum aequaliter & propor¬
tionaliter, cum tali sulphure albo, vel rubeo coadu¬
natum, vt ingenio nostro naturali, & nostro igne
artificiali, ad intimam ipsorum mundificationem,
& completam puritatem deuenire queamus, &
opere hoc absoluto millies sint perfectiora & for¬
tiora quàm corpora, in quibus natura est simpli¬
citer operata. Ex his quae dicta sunt, modo sis in¬
geniosus, gustabis hoc delectabile nectar, super
quod intentio Philosophorum est fundata. Cum
igitur materiam in supradictis manifestatam, opor¬
teat artificiali nostro labore plusquam perfectam
reddere, modus non ignorandus, at à natura di¬
scendus. Haec metalla perficit operatione fre¬
quenti & continua, instrumento solo caloris, qui
montibus inest mineralium, vt crassities aquae
tantisper decoquatur & inspissetur, quo suo tan¬
dem temporis curriculo, circuloue transeat in ar-
gentum viuum. Item ex pinguedine terrae per
eandem continuam decoctionem & calorem ge¬
neratur sulphur. Hoc ipso continuato calore su¬
per ista duo simul vnita, iuxta puritatem vel im¬
puritatem ipsorum generantur perfecta, vel im¬
perfecta¬