121
DE PESTE
109
ne, pleuresis splenis. Sed pleuresis in cerebro
propriam curam habet, & vehemens imme¬
diatè efficit fugile, quod & fugilatium di¬
citur.
Signa.
Si horror frigidus inuadit cum calore &
concussione membrorum, scilicet, cu frigiditas
primùm est, et post paroxysmum calor, qui du¬
rat, signum pleuresis. Ideo, quando dicunt ae¬
groti, inuasit me morbus rigore, iam verò
aduror: pleuresis est, si tantum semel corpus
quassat. Nam si bis vel saepius concutit, fe¬
pris est, non pleuresis. Faciei decoloratio: quia
si quis pallet, facit rubeum si rubet, pallidum,
semper per contrarium. Calor finalis, qui
perpetuò durat vsque ad mortem, vel vsque cu¬
retur. Et si calor ad caput ascendit, & sen¬
titur in capite, pleuresis est, & puncturae
sentiuntur in fronte, & reliquis partibus ca
pitis: et tunc signum, quòd calor finalis ascen¬
dit ad latus, & efficit punctiones in latere.
Et in quo latere pungit, ibi morbus: si in
praecordijs, tunc est in pulmone si in coxen¬
dice et pudendis, est in renibus si in sinistro
latere, tunc in splene: si circa vmbilicum,
tunc in cordeesi in dextro latere, tunc in
patis regione. Haec praecedentia signa om¬
nibus membris principalioribus communia