121
110 THEOPH. PARACEL.
sunt. Sed quando infrà non sentiuntur,
sed solum in capite, tunc est pleuresis capitis.
De dieta non est vt simus sollicili, tdant.
vel bibant quicquid libet abundantia ve¬
nocet, tempestiuitas est obseruanda. Sic
de cibo nihil attinet quicquid edent: quia
omnia in stomacho manent, nihil transit
membra principaliora. Nam in morbis
peracutis cibus solummodo in stomacho
manet, nihil transit ad membra principa¬
liora: quia iam stomachus caret vi ex¬
pulsiua, & hepar ac reliqua membra vi¬
attractiua.
Cura.
Aqua vitae ex vino optimo rubeo destil¬
letur aut vinum ardens, postea aquae me¬
lissae accipe ad aequales partes, & simul rur¬
sus destillentur, & fiat aqua vitae, de qua
hîc loquimur. Ideo si pleuresis adest, tunc
eadem cura (si solùm non est in capite) &
per cohob administranda est medicina,
Sed obseruandum, an morbus alteretur, &
quomodo alteretur. Sed hîc nihil clysteres
aut purgationes prosunt.
Laudanùm purum non est, à quo corti¬
ces & putamina vel squamae ablata sunt:
sed quando purum ab impuro separatum
est,