201
PHILOSOPHORVM.
61
se, quo meritam sui condemnationem toti
mundo palam faceret, vulpina cauda prae¬
stupore sese insignirent. Non minus de Aui¬
cenna censendum, in Inferni porticu seden¬
te, quo cum, disputationem & contreuersiam
habui, quod ad aurum suum potabile, necnon
ad lapidem suum philosophicum, suamque
teriacam attinet. O vos laruae sophistarum,
qui medicam arrem ementimini, cum tamen
ex Deo nata naturae sit commissa, non vobis
indignissimis hominibus, à quibus immeri¬
spernitur. Videre vos hominum imposto¬
res, qui cathedras in terra superiores amatis,
super quas etiam sedetis, post obitum meum,
exurgent mei discipuli, qui vos Hypocritas
palam facient, ac in lucem prodent, vnà cum
vestris coquis immundissimis, qui vestros
Principes & Potentatus Christianos, miserè
seducitis, & in mortem adducitis, vestra me¬
dicina. vobis in extremo die Iudicij. Spe¬
ro meam Monarchiam, honore mihi debito
triumphaturam. Non quod meipsum extol¬
lam, sed ipsa natura me. Ex ea siquidem na¬
tus sum ego medicus, ipsam sequor, ipsa me¬
nouit, & ego ipsam noui, quia lumen, quod
in ipsa est, vidi, in figura Microcosmi com¬
probaui, ac in suo mundo ita esse reperi,
quod verum est. Vt tamen ad inceptum re¬
deam, meisque discipulis faciam satis, qui¬
bus etiam, doctrinam meam impertiens op¬
timè