201
THESAVRVS [sic]
62
timè faueo, dummodo eam quaerant in luce
naturae, & experiantur, astrorum cognitionem
habeant, ac in philosophia docti sint: omnia
docebit eos, ac patefaciet, aquae natura, &
omne quòd scripsi.
Sumito igitur, liquoris mineralium quan¬
tum voles, salis rubeae terrae, partes duas, sul¬
phuris solis, partem vnam. In pellicano po¬
sita soluantur, & coagulentur, idque tertiò.
Hac via tincturam habebis alchimistarum,
cuius pondus, hoc loco minimè describen¬
dum, sed libro de transmutationibus. Qui¬
cumque solis astri, vnciam vnam habuerit,
& super aliquot vncias auri proiecerit, pro¬
prium suum corpus tinget. Astrum mercuri
si habuerit, totum corpus mercurij vulgi si¬
militer tinget. Si veneris astrum, non absimi¬
li modo, veneris corpus integrum, in opti¬
mum aurum tinget, inque summam, & con¬
stantem perfectionem: sic de reliquis metal¬
lorum astris iudicandum, vt Saturni, Iouis,
Martis, &c. Ex quibus etiam, eadem ratione,
tincturae trahuntur, hoc loco minimè descri¬
bendae, quòd libro de natura rerum, & archi¬
doxorum habeantur, His paucis, primum ens
metallorum, & mineralium terrae, satis abun¬
dè, veris alchimistis, vnà cum tinctura alchi¬
mistarum, declaratum volo. Nec est, quòd
quispiam operantum deterreatur, spatio tem¬
poris mensium nouem, verùm, progrediatur
absque