213
ANNOTATIONES.
157
virtutibusque disponentibus, facilè recipit ve¬
ram speciem illius metalli, de quo intenditur phi¬
losophicè: videlicet cùm natura fermenti fixi, cui
iam dicta materia adhaeret in profundo insepa¬
rabiliter: sed fluit, quod non facit argentum vi¬
uum commune crudum. Quicunque verò antè
huius reductionem in materiam primam albifi¬
cant, vel citrinant, manente specie prioris metalli
in materia non coniuncta vaporabiliter, & non
cum materia fermenti fixi in gumam inseparabi¬
liter permixtam, deceptores sunt, quia verum au¬
rum non faciunt, nec verum argentum. Vt igitur
quodlibet corpus transmutabile in quamcunque
speciem transmutetur, ad primam reduci mate¬
riam necessum est, cùm ratione materiae possibi¬
lis sit transmutatio: vt ait Aristoteles 4. Meteor.
de Generatione & corruptione, & Physicorum:
Omne corpus possibile, per operationes suae na¬
turae contrarias reducitur ad suam materiam pri¬
mam; scilicet per corruptionem suae formae, quia
omnis contrario operatio est eius corruptio, &
corruptio est generatio primae materiae. Deme¬
trius demonstrans modum purificationis, vel pu¬
trefactionis vtriusque, scilicet corporis & spiritus,
antè ipsorum perfectam mixtionem, inquit: Nun¬
quam autem ex illo, scilicet spiritu habetur per¬
fectio, quousque mixtione perfecta duxerit cor¬
pus suum, quod est frater suus, ad spiritualita¬
tem secum, vt ambo sint vnum facta sine separa¬
tione in aeternum. Magisterium ergo dissolutio¬
nis disponit materiam lapidis, vt possit per se di¬
uidi in quatuor elementa, ex quibus primò fuit
compositus. Alioquin elementa perpetuarent in
L 2