337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 99
praegnantem: veluti, quinta vini essentia vo¬
cari potest vinum essentificatum vel essatum,
(licet barbare): Cum infunduntur herbae,
vel aliae res, è quibus succum quendam sub¬
stantialem euocat, item dicitur, praesertim
à Paracelso, essatum; alij à nomine infusi
appellant vinum Melissatum, Borragina¬
tum, cinamomisatum, etc. fingentes voca¬
bula pro libitu ex libertate disciplinae chy¬
micae. Licebat & eundem humorem essen¬
tiis alias extractis contemperatum iisdem
adiectis, honorare. Ens autem quid philo¬
sophicè sit, non es ignarus. Prima logico¬
rum entia sunt genera summa. Aliâs quod
in vnaquaque arte primum est, aut in quo¬
uis genere. Vocatur & materia prima ens
primum. Genus enim maximè subiectum
& materiam notat. In metaphysicis primum
entium immobile est, & in physicis primum
mouens immobile. Aliâs etiam prima sub¬
stantia Deus vocatur. Quidam vetustus au¬
ctor aquam primi entis vocat Lullij ex vino
essentiam quintam odoratissimam, & penè
fabulosam millies destillatam, circulatamque.
Vim eius inquit esse ad conseruandam natu¬
ram. Paracelsus nihil ferè nisi quod vulgus
extractum appellat, isto indicat nomine Her¬
bas redigit tundendo in pultem. Putrefacit per
mensem calore equini ventris. Auget calo¬
rem secundò vsque ad arenam. Segregat purum ab
impuro, seu traiicit per colum & feces tollit.
G 2
Quod