337
98 EPIST. CHYMICARVM
EPIST. X. DE PRI¬
MO ENTE.
AD CLARISS. VIRVM ZACHA¬
riam Brendelium D. M. & Pro¬
fess. Ienensem.
LAETOR tua amicitia, mi Brendeli, ma¬
gnopere. Cotem nactus sum. Tua in¬
dustria meum acuetur ingenium. Quaerere
mihi videris cum istam putem esse essentiam,
quidnam primum ens vocem. Conquereris
etiam de vocum obscuritate, qua non illu¬
strata non cognituri sint tyrones meam men¬
tem. Multa me disserere de Mercurio, sul¬
phure, sale, menstruo & aliis dicis, quae non
videantur vulgaribus consentire. Itane sit
mutanda lingua, vt in latinitate educatus
non possit intelligere loquentem latinè? Ni¬
mis grandem mihi vna opera intrudis bo¬
lum. Loquar hac epistola de primo ente.
lia occasione tyrones accipient de reliquis.
Essentia vnde Grammaticis dicta sit, & quid¬
nam tum parachymicis tum chymicis con¬
notet aduertisti. Addo, quod eius gratia &
vi significandi etiam vsurpetur interdum
vox essatus, & essentificatus, essentialis &
similes. Essatum explicui in arte essata, quae
de essentiis eliciendis praecipit. Cum vsur¬
patur de re quadam; vt vino essato, nihil
liud designat quam ad essentiam redactum:
interdum etiam liquorem rerum essentiis
prae¬