337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 101
est, & ad impudentiam vsque assurgens po¬
stulatum. Nam ipse nosti per artem genera
rerum summa non excedi, esseque aliquod
vltimum. Omne corruptum transiit in analo¬
gum. Si integrum fuit elementare; quod inde
exiit, coeleste per se, nisi comparatione quo¬
dammodo, non est. Arguit id corruptionis po¬
tentia. Quicquid enim elementarem resipit
naturam, transmutari etiam porrò potest, ma¬
teria nunquam exuente contrarij appetitum in
elementarium genere, quandiu futurus est
hic mundi vultus. Si qui itaque ens chymicum
proponunt tale, vt ab omni absolutum ele¬
mentari contagio, per artem in coelestem trans¬
migrauerit naturam, falluntur, & ambitiosis
versuteque confictis mendaciis potius operum
suorum emtores admiratoresque quęrunt, quam
veritatis illustrationem. Qui verò docendi gra¬
tia & quid diuersum à maculis impuritati¬
busque elementariis ostendendi animo ita
tuntur vocabulis, explicatione verò nihil in¬
telligunt aliud, quam quod res est; illis debetur
venia propter disciplinarum & artificum liber¬
tatem. Quandocunque ita, ens appellatur chy¬
micum, rem quandam materiatam accipiemus,
quam, cum natura non sine supererfluis alienisque
& multum impuritatis afferentibus, si vsum in
sanitate conseruanda recuperandaque per me¬
dicinam (Nam alio nature seu nascendi fine ni¬
hil est superfluum, quod perpetuo coniunctum
depreheditur) spectes, produxerit, chymia
G 3