201
68
MONARCHIA
scientiarum omnium, in quibus, nil nisi vias
à Veri scopo declinantes, quaerunt ac docent.
Idipsum, non aliunde quidem ortum habet,
quàm ex suis principijs, & fundamentis, quę
non hauserunt, vt oportuit, ex vero fonte Ve¬
ritatis, centro scientiarum omnium, sed ex
opposito, falsoque mendaciorum centro, Dua¬
litate videlicet. Et quod pessimum est, hos
suos errores pertinacissimè defendere mu¬
nireque studuerunt, contra quoscumque pios
bonosque viros, qui deuios ad Veri centrum
ex Deo reducere conantur. Quibus, vt relu¬
ctentur atrociter, Valla fabricarunt, atque pro¬
pugnacula, quò melius falsitatem pessimè
fundatorum principiorum contegant, ac ruean¬
tur. Vt illud est omnium primum, & poten¬
tissimum erroris sui munitentum, vtputa.
Contra negantem principia (inquiunt) non
est disputandum. Quid mirum? ad eum fra¬
brefacta modum, vt si semel concedantur, in
errorem & confusionem incidere sit necessum
eum, qui assenserit. Hac via solent malè cau¬
tos homines irretire, captiosèque fallere tene¬
brarum filij, qui semper in sua natione, filijs
lucis prudentiores extiterunt: etenim à pa¬
rente suo, serpente nimirum didicerunt, quam
habent sapientiam. Verùm vbi ab his qui
veritatem sectantur, ac sapientiam à centro
veri tenent, superati, mox ad calumnias con¬
fugiunt, appellantes eos, qui suos errores pa¬
lam