337
ANDREAE LIBAVII. LIB I. 105.
dicunt febrim expui posse At Galeno mor¬
bus constitutio praeter natutam inseparabi¬
lis est, nec substantia sed accidens, cuius pro¬
prium est non [GR]εἶναι[/GR] sed [GR]ἐνεῖναι[/GR]. Itaque cum
morbi definiuntur Galeno: formaliter po¬
tius quam materialiter explicantur, materię
locum obtinente genere & subiecto, vt fe¬
bris est calor praeter naturam in corde; non
autem febris est bilis inflammata. Si molli¬
ter tractandus esset Paracelsus [sic], pro stultitia
sua diceretur forte causam externam aut sub¬
iectum quoddam pro substantia materiali
posuisse, sed ni fallor, tu ita expuentem fe¬
bres ad coruos ablegabis. Ens veneni Gale¬
no est [GR]ὅλη οὐία ἀτῦ[/GR] Etiam hoc separant à cor¬
pore parachymici, dicentes in Arsenico
liud esse essentiam arsenici, aliud ens vene¬
ni, perinde ac si diceres in homine aliud es¬
se ens hominis seu essentiam, aliud ens ani¬
malis. Nam ita comparatio est. Arsenici ge¬
nus ponitur venenum. Habet autem id in¬
super suam formam sicut logici dicunt in
specie plus esse quam in genere. Si logicè
loquerentur; ferendi essent. Reuera enim
alia ratio est animalis, alia hominis. Sed de¬
terius id est, quod praetendunt se posse ista
separare, & ens veneni Arsenico subtrahe¬
re manente nihilominus arsenico, & ita
subtrahere non vt pereat planè illius ratio,
sed in peculiari restet subiecto, non aliter
ac si ex napello succum virulentum ita edu¬
cas
G 5
Ens Veneni.