201
74
MONARCHIA.
ratione ducti, quam proferre tam impuden¬
ter non verentur, in artibus nempe, & in fa¬
cultatibus, nihil agi de Deo. Ac si conclude¬
rent, illas absque Deo possidendas, & exercen¬
das. Quae blasphemia haec est. Inde luce cla¬
rius liquet, nihil ex charitate suos facere me¬
dicos, at solùm ex auaritia. Posunt esse me¬
dicus, & medicina sine suo Creatore? Sed
missos faciamus eos homines, qui talia vel
cogitant, & ad animi conceptum veniamus.
Deus vtique pura, & simplex essentia per
seipsam consistens, in comprehensibilis per
alium, inuisibilis, in definibilis, & indiuisibi¬
lis, per Vnitatem nobis praefiguratur, quae¬
quidem multitudinis expers, contrarietatem
non admittit, & per consequentiam, nullam
infirmitatem. Mundus cùm ad Imaginem, &
similitudinem vnitatis à Deo creatus sit, in
ea perstirit Vnione, quamuis per numeros
ordinatus (vt istorum in Genesi fit mentio)
quippe qui, naturam Vnionis ad huc retine¬
rent sub hominis obedientia, multitudinen¬
que nullam efficerent, vsquedum per Dualita¬
tem Binari seductus, in multitudinis contra¬
rietatem, & inobedientiam praecipitaslet,
vesteque perfectionis exutus, tum sanitate
mentis & corporis, omnis vitij labem, infir¬
mitatis, & morbi miser contraxit. Priùs me¬
dicina quapiam non indiguit, quàm in mor¬
bum hunc omnium genus morborum pri¬
mum,