201
TRIADIS.
76
mum, incidisset, omni sanitate priuus. Cùm
igitur origo prima morborum omnium, ho¬
mini contingat, per recessum eius ab Vnita¬
te, sequitur, in Vnitate sola, sanitatem omne
consistere, & hanc in illa necessariò quaeren¬
dam. Iam videamus in quos morbos incide¬
rit, in erubescentiam videlicet, mortisque hor¬
rorem atque timorem vtriusque. Ergo spiri¬
tu & corpore malè sanus, quòd in vtramque
mortem exitum faceret, ac ad vtriusque vitae
mox à lapsu tenderetin interitum: duplici pa¬
riter vt seruaretur, medicina fuit opus, Mise¬
ricordia Dei videlicet, ac pane: sub quo po¬
steriore, corporis medela continetur, his di¬
uinis correctionis & punitionis verbis. In su¬
dore vultus tui, vesceris pane tuo. Panis hic,
non solùm intelligendus, quo sustentatur
corpus ad alimentum, verum etiam quic¬
quid homini ad vitam est necessarium. Morbido
maleque sano corpori, medela ad vitam eius,
panis est, quo si destitutum erit, non secus atque
si careat cioo, morti fit obnoxium. Maximo
sanè dispendio, panem benedictionis, pro
pane sudoris, doloris, anxietatis, & curae com¬
mutauimus. Panis itaque medicinae (non ille
qui per hanc artem acquiritur, sed qui ad sa¬
nitatem recuperandam est necessarius) alio
loco minimè quaerendus, quàm eo, in quo
nobis deperijt, vtputa in foelicitatis & vnita¬
tis horto, quem breuibus explicandum su¬
scepimus.