213
164
NICOLAI FLAMELLI
scilicet soluentis & soluti corporis: quoniam ex
masculo & foemina species nouae resultant. Cer¬
to certiùs est, nullam aquam naturali reductione
speciem metallicam dissoluere, praeter eam quae
permanet eis in materia & forma, & quam ipsa
metalla soluta possunt rursum congelare: quod
in aquis fortibus fieri minimè contingit. Aqua
nulla igitur dissoluit corpora, nisi illa quae fuerit
suę speciei, & per quam corpora poterunt inspis¬
sari: nec aliqua alia re nutriuntur corpora sub ge¬
neratione, nisi specie consimili. Differt ergo sol¬
uens à soluendo sola proportione & digestione,
sed materia non differunt ambo, quòd per
quamcumque admixtionem natura hoc format.
ex illo, vt mineraliter ex argento viuo simpliciter
natura procreat Solem. Quicumque nouerit ar¬
rem dissoluendi, iam iam peruenit ad secretum.
quod est specles permiscere, & naturas à natu¬
ris extrahere, quae in ipsis latent effectuosae. Si
quis igitur sulphur nostrum sciuerit coniungere
& amicare corporibus, inuenit vnum de secretis
naturae maximum. Quasi diceretur, si quis cor¬
pus perduxerit, vt efficiatur guma permixti¬
bilis caeteris corporibus imperfectis, inuenerit
maximum naturae secretum, &c. Eo quòd lapis
iste perfectus, est guma & sulphur, videlicet ex di¬
ctis, suple corporibus. Nominantur ista corpora
sulphurea terrae. Subtiliatione existente in aqua,
dissolutio trahit lapidem de potentia ad actum:
ideò quia facit eum omninò subtilem. Et coniun¬
ctio spirituum cum corpore fit, cùm corpora subli¬
mantur, vt spiritus per dissolutionem, contritio¬
nem, & assationem eorum cum spiritibus. Philo¬
sophi