213
ANNOTATIONES.
165
sophi dicunt aquam esse mercurij, dictum lapi¬
dem liquefactum cum sua aqua propria, quae in
ipso lapide est fixa, & quae tunc est currens & al¬
ba sicut aqua. Item humiditas aerea, quę est in ar¬
gento viuo, est vna res cum terra supradicta, &
cum aliis elementis in dicta terra existentibus:
quae quidem humiditas, licet sit pauca, tamen est
sufficiens ad nutriendum lapidem dictum, in quo
est, & ad perficiendum. Insunt dictae composi¬
tioni sol & luna. Et tamen non est sol neque lu¬
na communis, sed meliores quàm in sua natura
vulgari: insunt ibidem potentialiter, non visibi¬
liter. Iste lapis siue compositum est, res vna dun¬
taxat, & vnius naturae (vt aiunt omnes Philoso¬
phi) & est natura munda & clara de suis mineris
proprijs, quae transmutat regimem ignis. Item me¬
dicina nostra elicitur de metallis, quę naturaliter
metalla transmutant, & nullo alio modo. Opor¬
tet enim vt elixir Philosophorum sit de princi¬
pio, radice, & natura metallorum, & medicina sit
nobilior & pretiosior, quàm metalla, &c. Inde li¬
quet, vbi Philosophi loquuntur de argento viuo,
& aliis humiditatibus dissoluentibus, ipsos non
intelligere de rebus vulgaribus à natura simpli¬
ter datis, sed tantùm de argento viuo à corpori¬
bus per putrefactionis artificium separato, quod
aliter dicitur Azoc: latinè interpretatum alumen
potens illuminare, & clarificare omne corpus cla¬
ritate sua. Cùm igitur tale argentum viuum, siue
Azoc, siue aqua vitae latonem abluens, à corpori¬
bus per generationem extrahi non possit, nisi
post putrefactionem: erit ergo putrefactio sua ge¬
neratio & dispositio. Mixtorum & vegetabilium