337
108 EPIST. CHYMICARVM
turae opus, quasi non [GR]δύναμιν[/GR] tantum, sed
& actum loquendi, sicut Socratis testimo¬
nio sapiendi sciendique [GR]ἐνέργείαν[/GR], ipsa pro¬
duceret ingeneraretque, cessisse, autor est
Herodotus. Sed illam litem diuina pridem
soluerunt oracula, Chaldaeis & Babyloniis,
seu quod in eorum terra Adamus sit pri¬
mum conditus, seu quod duce primum
nocho ex Caino genito, postea Nimrodo
prima ibi extiterit Respublica, & imperium,
dignitatem istam attribuentia. Sicut autem
autoritate illa contentio originis primae sub¬
lata est; ita & altera, qua de artium inuento¬
ribus decertatur. Idem enim locus qui pri¬
mam Rempublicam vidit, vidit & artium
exercitiorumque tanquam vinculorum so¬
cietatis humanae & auxiliorum primordia.
Musicae inuentum ad Iubalem refertur, sar¬
toriae ad Noëmam; Metallurgiae ad Thu¬
balcainum. Si me, Brendeli, interroges de
chymiae primo exortu, quid respondeam
aliud quam ante diluuium in orientali par¬
te, occupata à Cainitis, cum metallurgia in¬
genio Thubalcaini extitisse? Scientia enim
elaborandorum metallorum, quicquid ha¬
bet operum praestantiorum, id sibi vendi¬
cauit chymia, quanquam vt fieri initio so¬
let, non ita primitus nominata, sed post in¬
crementa culturamque seculis posteriori¬
bus. Est autem verisimile ex Cainitarum re¬
gione ad Setheos peruenisse inuentum. Vn¬
de in