213
166
NICOLAI FLAMELLI
varia est & differentialis natiuitas. Nam simpli¬
citer mixta dicuntur illa; quę praeter nostrum in¬
tuitum sub terra nascuntur, aut circa superficiem
eius, ex sola commixtione elementorum adinui¬
cem compositorum: & est eiusmodi primae, &
simplicis naturalis mixtionis gradus multiplex.
Primus est quatuor elementorum nuda composi¬
tio, in qua non est facta mutatio vel alteratio vnius
elementi ad aliud. Secundus primum sequitur,
quia resolutis praefatis lapidibus, elementis vi¬
delicet mineralia; de quibus sermo praesens, ge¬
nerantur: quae nobiliores subterraneae species
inde procedunt, quia incipit in hoc eorum actio
& transmutatio. Ad coniungendum mandarunt
Philosophi, omniamoto extrinseco, solùm calo¬
rem adhibendum, qui adiuuando, excitat intrin¬
secum calorem naturalem auri ad dirigendum,
& actiuè maturandum mercurium. Cum igitur,
eiusmodi spermata, seu semina per artem gene¬
rari non possunt, ideò quòd mixtionem propor¬
tionaliter ad producenda semina ars componere
nescit, nec in homine, nec in terra, vbi est pro¬
prius locus generationis naturalis eorum, ista se¬
mina naturaliter facta, artificialiter coniungun¬
tur. Et in hac naturae proportionali actione, &
mercurij digestione, simul manent naturę mascu¬
lea foemineaque insimul clausae: foeminea, vt ter¬
ra & aqua: masculea, vt aer & ignis: quam terram;
& aquam Philosophi vt mercurium, aerem &
ignem, velut sulphur esse dixerunt, in nostro lapi¬
de. Praeter ista duo nihil aliud intrat, nec gene¬
rat, neque multiplicat, vt patet ex praemissis. Et
ista dissolutio solùm dicitur liquefactio compo¬
siti,