337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. III
furti, illi monti fuisse, ita vt aquila addita,
hoc est, argentum viuum vel hydrargyrus,
quae designantur voce aquilae, potissimum
chymicis vsurpata in lapidis mysterio, eius
absumpserit immortale, subindeque rena¬
scens cor. Quis dubitet, cum & Hermes
chymicae transmutationis parens secundum
vulgi famam, in Aegypto fuerit, & aquilam
chymicam summo studio excoluerit, in eandem
curam in Asia in officinis Caucasi incum¬
bentem prometheum cor sibi suum maceras¬
se? Quicquid ergo de chymia metallica sci¬
uit Aegyptus, quicquid partes Septentriona¬
les, id totum oriens produxit, primis inuento¬
ribus Cainitis ante diluuium; primis autem a di¬
luuio restauratoribus propagatoribusque Cha¬
maeis. Sed quorsum tandem ista dices? Autores
audio non sat castos. Nota enim impietas Caini
est: nota Chamęi & Nimrodi. Ab his, subsi¬
dio metallorum omne ferri ius ortum est, & quic¬
quid malorum ex metallis & aurificio orbis
passusque est & patit, ad illos redit principes,
vt sit digna seminario planta. Verum ego, mi
Brendeli, istud non curo, nec quam boni malive
autores extiterint in praesens quaero. Illud
vehementer admiror, quod tantis mundi
tam vetusti studiis quaesita accersitaque chy¬
mia, nondum ita sit exculta, vt à nobis le¬
gitima artis forma comprehensa, & axio¬
matis necessariis, aeternis primis verisque
ita exposita, quemadmodum in demonstra¬
tiuis