112
EPIST.
CHYMICARVM
tiuis
scientiis
fieri
consueuit,
legatur.
Exce¬
pta
Theologia,
nulla
est
ars
vetustior
fabrili,
hoc
est,
metallorum
fodiendorum,
&
exco¬
quendorum
scientia,
quae
simul
initium
fa¬
bricae
ferrariae
&
alijs
praebuit.
Quis
ergo
secula
occupauit
torpor,
vt
hac
sola
negle¬
cta,
reliquas
tantopere
arripuerint,
suoque
ornarint
cultu?
An
non
quod
optimum
di¬
uinissimumque
est,
contentissimis
petitur
studijs,
&
elaboratur
praestantissime?
Sed
non
est
chymia
instar
aliarum
artium.
Hae
sunt
vulgo
commissae
&
ab
eo
ideo
arreptae
quia
captui
simplici
viciniores.
Chymia
abstrusae
&
inuentionis
est
&
exercitij,
ex¬
cepta
parte
abiectiore,
quae
ruditer
tractat
metalla.
Itaque
in
abditis
philosophorum
est
retenta,
&
ob
difficultatem
etiam
ab
ex¬
ternis
neglecta.
Autores
&
propagatores
ipsi
non
tam
vt
praeceptis
comprehende¬
rent
scientificis
artem
studuerunt,
quam
vt
tectis
mysticisque
eloquijs
operationem
adumbrarent,
indeque
sibi
diuinitatis
cu¬
iusdam
admirationem
conciliarent.
Potest
&
haec
omissae
informationis
causa
esse,
quod
nondum
tota
fuerit
inuenta,
aut
soli¬
citè
culta.
Nam
priscorum
monumenta
duntaxat
mineralium
doctrinam
compre¬
hendunt,
&
in
transmutatione
plurimum
absumunt
operae.
An
bellis
&
alio
infor¬
tunio
perierunt
libri?
Recentiore
aetate
Ge¬
berus
de
Alchymia
plurima
exhibuit
prae¬
cepta