337
ANDREA LIBAVII LIB. I. 115
feris oleum Guaiaci item descendendo
facere, nisi praecognouerit generale prae¬
ceptum discipulus, hîc haesitabit, igno¬
rans omniumne idem sit modus an diuer¬
sus. Ita videntur mihi dialecticam doce¬
re, qui instillant axiomatum veritatem &
falsitatem ex rerum natura aestimandam,
prius quam ipsam naturae affectionem,
qua latente iudicium veri latere necesse
est, explicarint. Pollicetur Tabernaemon¬
tanus chymiam quandam destillatoriam
in commentario botanico. Sed illa non
apparet. D. Crato mentionem facit mo¬
nastici cuiusdam libri apud clarissimum
Singmoserum inuenti, quem vt sibi com¬
ei pararet, acriter institit apud viuum, cele¬
bris Norimbergae Medicus loachimus Ca¬
merarius. Sed is quoque aut latet, aut pe¬
riit. Quin ergo accingeris ad artis plenam
constitutionem perfectionemque? Eo in
loco viuis, vbi tibi non desunt praesidia.
Ea es conditione, vt professio ipsa exigere
tale quid videatur. Non eruditio, non facun¬
dia, non experientia, non methodus tibi de¬
est. Instaurator Astronomiae dicitur esse
raniburgi Tycho de Brahe. Quin tu lau¬
dem ex chymia tibi asseris? Archimedi se¬
pulchro inuentionis. argumentum imposi¬
ta sphaera dicitur. P. Ramus instauratae lo¬
gicae sibi poposcit monumentum. Alii su¬
um Azoth sibi praeferunt. Tibi piè defun¬
cto
H 2