213
172
NICOLAI FLAMELLI
velut rerum, quae materiali spiritu fiunt. Sic etiam
aes nostrum, siue voles magnesiae corpus (aut
liter intelligere) vt homo animam & spiritum ha¬
bet. Haec enim facilia corpora atque metalla, post¬
quàm in cinerem versa sunt, in igne existentia re¬
sumunt spiritum, igne hunc ipsis suppeditante,
& quem ab aere, haec omnia faciente, hauriunt.
Quemadmodum quoque homines atque omnia
inde vitalem spiritum & animam sumunt. AEs
vstum igitur nostrum in fuliginem siccam, om¬
nia patiens magis assatum, fit lapis aethesius co¬
lore, vt quidam corruscans aethesius. Postquam
igitur assatur, extinguitur diuino more, quem
diuinam aquam appellant, vt dissolutum oleum,
& vini crassitudinem suscipit, ac ibi manens per
quadraginta dies lento calorem, in vase vapores
non transmittente, materia postmodùm putre¬
facta, mysterium aquae diuinae illibatum, id quod
quaeritur, perficit: atque hic est lapis, qui haec fa¬
cit. Notato igitur: Vnum sunt omnia, per quod
omnia. Ex vnitate vel vnione quidem incipit, &
in vnitatem rei quaesitae consummationem ter¬
minat. Cùm enim multa sint in rerum natura,
vna dicitur à diuinissima aqua, vna natura vin¬
cens omnia, non specie, sed arte, cum rationali
scientia multos latente. O naturae coelestes, natu¬
rarum creatrices. His verbis incorporea natura
innuitur. Nisi enim materiam spoliaueris, corpo¬
ra incorporea feceris, nisi per corruptionem ipsa
excusseris, ac dissolueris, quod latitat & spirabile
est, in ortum produxeris, nisi hac via praeparante
res incorporeas feceris, non informabis naturas,
neque corpora facies. O naturae coelestes, corpo¬
ris