201
94
MONARCHIA
sioni maximè contraria sunt & Veritati, ca¬
lumnijsque adoriuntur eos, qui seduci no¬
lunt. Quid mirùm, alia non habent arma,
quibus contra Veritatem pugnent, quàm Dux
eorum suppeditauit Binarius ille Calum¬
niator. Faciant quod possunt, victoriam nun¬
quàm assequentur, aduersum pigilem inui¬
ctissimum Deum. Resistamus igitur quisquę
pro sua vocatione, philosophus in philoso¬
phia, medicus in medicina, sic de reliquis.
Diximus antea verae principia fundamen¬
taque medicinae, Sulphur videlicet, Mercurium
& sal, correspondere calido naturali, humido
radicali, & balsamo naturali, calidum & hu¬
midum à putrefactione conseruanti, per tem¬
perationem frigido & sico sibi innatis, factam.
Notandus hoc loco sagacis prudentisque na¬
turę pulcherrimus ordo, quę, vt humidi cum
calido putrefactionem arceat, frigidum & siccum
simul in vnum subiectum conclusit, quo ter¬
tio sale scilicet, veluti medio quodam inter
alia duo, sulphur & mercurium, temperatu¬
ram efficeret, in sanitatis conseruationem.
Lucè clariùs patet, ad coniunctionem duo¬
rum diuersae naturae proprietatisque, vel quo¬
quo modo contrariorum, necessarium esse
medium vtriusque naturae particeps, in ex¬
tremis. Ad haec dicent forsitan aduersarij, ca¬
lidum & humidum non esse contraria. Qui¬
bus vt pessimè fundatis in Physica, respon¬
demus,