213
ANNOTATIONES.
177
ex quatuor mutationibus anni circulum exor¬
nauit, & post septem saecula introducet eos qui
vocati sunt, & electi in requiem aeternam: lau¬
dantes vnicum & indeficiens lumen in Patre, Fi¬
lio, & Spiritu sancto.
Duo sunt igitur quę ex materia constant, cùm
binarius numerus materiam significet. Horum
coniunctione, medio tertij, causę fiunt omnium.
Siquidem per ternarium binarius, & omnis nu¬
merus ad vnitatis simplicitatem reducitur. Va¬
por, qui in sublime fertur, est materia aeris, & fu¬
mus, siue fumida exhalatio siccorum est, ignis ma¬
teria. Non conueniunt ista duo cum reliquis duo¬
bus, aqua videlicet, ac terra, nisi per tertium, id
est, vinculum, & igneam naturam. Tria haec igi¬
tur, terno regimine dicto, nouenarium consti¬
tuunt, vnitati secundae, denario videlicet, proxi¬
mum. Quapropter Sybillino quodam aenigma¬
te notatur hoc mysterium ad hunc modum: Ter
tres literas habeo, quadrisyllabus sum, considera
me. Quaelibet trium priorum syllabarum duas
habet, reliqua vero reliquas habet, mutae quin¬
que: Totius autem numeri centuriae duae, octo
& tres ter decades cum septem. Intelligens au¬
tem quis sum, non rudis vel ignarus eris eius,
quae in me est sapientiae. Aliter: Totius numeri
centenaria sunt bis octo, & tres ter, & decades
quatuor. Adhaec: Principia scientiae sunt sensus
& experientia: posterius est principium actiuae
cogitationis: prius verò apparentis rei cogita¬
tionem prębet, ex quibus intellectio sequitur ani¬
mae mundi huiusque prudentiae. Cùm enim ista
sit ab omnibus exempta, sensibilem mundum
M 4