213
178
NICOLAI FLAMELLI
complet. Tres igitur ternarij, ex ea considerentur
immaterialium substantiarum ordines conficere.
Cùm tria sint etiam, quae ad vniuersalem ope¬
rationem spectant, ex quibus posteà composi¬
tio fit quaternaria. Molybdocalco nostro plum¬
bo inquit: Inijce mercurium, donec incorrupti¬
bile fiat, & permanens, quòd cùm fiet, non am¬
pliùs erit plumbum. Haec omnia vnum sunt, &
duae tincturae nullo colore differunt, vnam ean¬
demque tantùm cernis. Et quomodo totum ex
vna specie, alia quidem veneris, alia lunae, alia so¬
lis. Vnica tantum aqua videtur, Rhaponticum,
à ponto marique dicta, Rha verò superficiem no¬
tat, ergo superficies aquarum intelligitur. Fla¬
uam (inquit) inijce lunam, & erit chrysocoral¬
lum, &c. Capiens ergo mercurium à mare, vel
masculo, fige vt mos est, conijce veneri vel pyri¬
thi sulphurato, & dealbabitur, id est, fuligini sic¬
cae. Corpora non corpora facito, & incorporea
corpora compositum erigendo, latitantemque
naturam extrahendo. Per mercurium corpora
corrumpe, & per magnesiae nebulam masculum &
foeminam coniunge, & latitantem rursum natu¬
ram euocans, per ipsam denique corporum for¬
mationes facies, id est, colorum planetarum. Ad
hunc itaque modum corpora redduntur incor¬
porea, & ista fiunt corporea.
Si omnia igne attenuentur, & fuligo sursum
feratur, fierent varia & infrangibilia corpora. Per
ignem intellige mercurium & igneum pharma¬
cum, qui mercurius comburit, corrumpit, & ex¬
tenuat vno & eodem artificio. Venus itaque non
tingit, sed tingitur, & cùm tingitur, tingit. Nihil
enim