201
TRIADIS.
97
est omnes inimicos suos à sua Monarchia
pellere, virtute sola vitalium facultatum. Sum¬
matim, nostra haec est opinio, videlicet, mor¬
borum omnium in genere corporalium, ori¬
ginem veram, esse naturalis proportionis
normitatem, primorum trium quae dicta
sunt, sub quo genere generalissimo, tria sunt
vti morborum, pariter & medicamentorum,
totidem inferiora genera, suas in species di¬
stributa. Per ea palam, & expressè negamus,
quod Aethnici Paganique doctores perperam
scribunt, ac docent, aegra corpora qualitati¬
bus contrarijs curari debere. Quid aliud hoc
est, praeterquam, naturae bello satis intestino
labefactatae, bellum extrinsecum in omni¬
modam sui ruinam gerere? Pacem quaerit
ab omni controuersia liberam idque solùm,
amicorum & sui similium auxilio. Si quis
obijciat nobis, esse facile cùm affirmare, tum
negare singula, praeter scholarum autorita¬
tes & iura consueta. His respondemus in¬
genuè, nos renunciasse in perperuum, Aethni¬
cis & Paganis dogmatibus, scholis, & auto¬
ritatibus, quibus etiam vt inimicis veritati,
non indigemus ad probandam veritatem:
hęc sola nobis est autrix & schola, ex qua no¬
stra depromimus argumenta. Quibus, si qui¬
spiam contradicere volet, hunc obtestor vt
calamo pariter faciat, praeloque suis commis¬
sis, vti haec toti mundo palam faciat, idque
G