201
98
MONARCHIA
dum viuo, respondereque possum: non post¬
mortem, quod praeceptori nostro Paracelso
faciunt aduersarij, putantes ipsum esse mor¬
tuum, at falluntur miserè, cum scriptis im¬
mortalis sit. Docebimus latius autoritati¬
bus eiusmodi, quibus resistere scholae Paga¬
norum vel Aethnicorum haud vnquam po¬
terunt, ni volent pro more suo Deo calum¬
nias, & fuis operibus obijcere, quòd in sui
ruinam cedat oportet, quotiescumque fece¬
rint. Hactenus prima nostrę medicinae prin¬
cipia, per numeros mysticos approbauimus,
quod hac vice facere satis putamus probis
piisque viris, quorum gratia scripsimus, alios
parùm aut nihil existimantes. Superest, vt
mensuris iam stabiliamus dicta prima fun¬
damenta, licet per se constantissima. Cum
totus mundus, machinaeque suae pondus om¬
ne, fundetur super inuisibile ac indiuisibile
punctum, quod centrum est vniuersi, diuino
quidem ordine tam admirando, vt ne pilo di¬
moueri lato valear: aliter naturam ipsam rue¬
re posse, conijcere licet, quòd in medio sita fit
Infiniti. Mirum at summa cum veneratione,
considerandum, opificium Dei tam immen¬
sum, in puncto circumquaque citra vacillatio¬
nem & immorum quiescere. Quicumque hu¬
ius puncti, centrique rationem cognosceret,
nihil in rerum natura latuit vnquam, cuius
non perfectam haberet noticiam. In eo siqui
dem re¬