337
122 EPIST. CHYMICARVM
continuo eoque essentiali ductu, cum genus
sit causa effectae speciei, & vtrumque eandem
comprehendat essentiam materialem forma¬
lemque. Deinde definitio, & axiomata pro¬
prietatum in effectis adiunctisque ex causis suis
inuentarum. Plura non requiruntur. Quod
enim aliqui addunt interpretamenta & mo¬
dum inuentionis & praxeos cum disputatio¬
nibus variis; id docendi potius explicandique
coram discipulis fit consilio, quam artis con¬
stituende, quę sua per se gaundetur synceritate.
Si quis velit addere exegeses; seorsim à prę¬
ceptis eas ponere potest, sicut & singulares
operationes in loco exemplorum. Sępe nu¬
mero mancae traduntur regulae, quas inepti
non attendentes, inuenerunt postea exce¬
ptiones penè innumeras, dicentes nullam re¬
gulam esse sine exceptique. Sed illi asscri¬
pserunt arti defectum sui intellectus. Si res
recto ponerent ordine, rectè considerarent,
enunciarentque; non opus foret tantis ex¬
ceptionum, notationum, obseruationum, &
aliorum deliramentorum plaustris. Aristo¬
teles certò ita praecipere non solet. Demon¬
strarem tibi singula quae dixi ipsis Aristotelis
verbis, nisi putarem tibi posteriora analyseos
logicae esse quam maximè cognita. Scripsi
autem de ista compendios è perspicueque in
praefatione operis cuiusdam logici, in quo
potissimum de seientiis per regulas Aristo¬
teleas constituendis & iudicandis agitur. Si
meam