201
104
MONARCHIA
Resumptio eorum quae suprà
dicta sunt.
Ne Binarij quaternaria proles, aduersa¬
ria pars, & inimica Vero, calumniandi
habeat occasionem, autoritates pij probique
viri Io. Tritemij, prae caeteris in adepta phi¬
losophia peritissimi, quibus ea quę scripsimus
confirmabuntur. Non Aethnicus, neque Gen¬
tilis, sed Christianus fuit, vt ex eius scriptis
apertissimè liquet. Haec sunt quae locutus,
vel scriptis familiaribus & amicis tantùm,
protulit. Ad Vnitatem reducendus est omni¬
no Ternarius, si mens harum rerum velit per
fectum intellectum consequi. Vnarius enim,
non est numerus, at ex ipso, numerus omnis
consurgit. Binarius ab Vnitate recedens, pri¬
mus est numerus compositus. Reijciatur ita¬
que Binarius, & Ternarius ad Vnitatis sim¬
plicitatem conuertibilis erit. Solis vnitati¬
bus constat omnis numerus. Nonne res om¬
nes, ab Vnitate fluunt, bonitate Vnius, &
quicquid Vnitati coniungitur, non potest
esse diuersum, sed fructum edit simplicitate
& aptatione Vnius? Quid ex Vnitate nasci¬
tur, nonne Ternarius? Vnarius igitur est sim¬
plex, Binarius compositus. Ternarius verò
ad Vnitatis reducitur simplicitatem. Rursus
Vnum est principium purum. Binarius ab
Vnitate recedens, componitur, quia impos¬
sibile