201
TRIADIS.
105
sibile est esse duo principia. Solus ergo Ter¬
narius sacratus & virtute potens, Binario su¬
perato, suum in principium, non natura, sed
similitudinis participatione reuertitur, in
quo sine contradictione, mysteria omnia ar¬
cani pulcherrimè ordinati, mens intelligit.
Hęc est fortitudimis totius pulcherrima vir¬
tus, quae vincit omnia mundana. Cęlestis est
nostra philosophia, non terrena, vt summum
illud principiu, quod Deum nuncupamus,
mentis intuitu, per fidem, & cognitionem
fideliter aspiciamus, Patrem, & Filium, &
Spiritum sanctum, Vnum principuim, Vnum
Deum, Vnumque summum bonum, in Trini¬
tate personarum sempiternum existentem,
veraciter credentes, purè cognoscentes &
feruentissimi amoris, & seruitutis cultu, sem¬
per adorantes, à quo sunt omnia quę vspiam
esse possunt. Ad hunc nisi mens animata con¬
surgat, nihileorum quę pulchra sunt, vnquam in¬
telliget, sed in sua tabescet ignorantia. Non
est vulgaris hic ascensus, neque eorum imitatio¬
ne consequi potest, qui vna dumtaxat ala sur¬
sum feruntur, sed paucissimis admodum fa¬
miliaris: illis videlicet, qui semet in vnitatem,
non temerè tamen, reduxerunt. Multi qui¬
dem conantur, sed non est in mente omnium
ternarius. Nonne suspecturi coelum, necessa
riò primùm caput eleuamus, reclinamusque
postquam suspeximus. Solis enim oculis in¬
G 5