201
106
MONARCHIA
tueri solem licet, aures non vident: vt igitur
conscendat animus, non auris fiat, sed ocu¬
lus & cor, fiatque ex Ternario Vnitas, partici¬
patione bonitatis ad principium. Quia vnum
solum est bonum & omnipotens, non duo,
neque plura. Nisi igitur fiat Vnitas, non fiet in
mente similitudinis coniunctio, neque boni¬
participatio, & sine his, nulla transcensio. Ni¬
si autem haec praecedant, neque superiorum
intelligentiam, neque inferiorum propriam &
perfectam consequi poterit quispiam operationem.
Res autem cùm vniuersales, tum particula¬
res, necessario, & rerum conditiones, quaedam
sunt manifestę, aliae manifestiores, nonnullę
verò manifestissimae: & aliae sunt occultae, oc
cultiores, & occultissimae, tam sensui, quàm
rationi. Hanc diuersitatem operatut ipsa re¬
rum natura. Hinc fit etiam, vt quidam homi¬
nes alijs euadant longè sapientiores. Magis
autem sapiens dicitur, qui minus circa per¬
ceptibilia percipit. Numerus ordine constat
& mensura. Ordo quoque sine numero, &
mensura esse non potest. Mensura autem, &
numero constat & ordine. Vnitas verò hîc &
Ternarius, numerum non admittunt, sed om¬
nem exuti multitudinem, innata sibi purita¬
te simplicissima, in primo gradu consistunt.
Hęc ad superos via, per quam antiqui sapien¬
tes, intellectu profecti, rationisque verę ductu,
plurima perceperunt, quae vltra humanum
captum