337
128 EPIST. CHYMICARVM
quomodo ex instituto vitem, vix video. Nam
quaedam operationes fiunt simpliciter &
compositè simul. An non attendendum est
quid fieri possit, sed quid ex vsu artificum fiat
bene? Ita certè. Itaque me exculabunt faci¬
in vsu [GR]τῶν βελίστων ρήματα[/GR]. Dichotomias
tacebo, & Delium natatorem expectabo.
Simplices [GR]ἐργασιας[/GR] voco expressionem, fil¬
trationem, seu colaturam, assationem, solu¬
tionem, calcinationem & similes. In com¬
positis habeo destillationem, & huic con¬
formes. Non tantum valeo ingenio vt sine
longa & attenta consideratione effundam
ordine omnia. Primitias iam degustasse satis
sit. Non autem nego quin alio diuisionis
principio constituto quis possit facilè de¬
currere ad species indiuiduas, quo pacto
Dornaeus in solutionem & coagulationem
mistasque operationes partiri omnia cona¬
tus est. Sed mihi in oculis est ipsa natura
formae, quae vt in aliis artibus, ita in chymi¬
cis operationibus per simplicitatem & mi¬
sturam videtur apte posse repraesentari. Si
mihi ex mea sententia, & non potius ex vsu
artificum liceret deducere artem; nomini¬
bus confictis facilè rem expedirem. Sed id
nulli concessum est. Itaque non immerito
Paracelsi vesania bonis viris est inuisa. Sed
qui placet tibi haec [GR]διαγραφή[/GR]: Chymia est ex¬
tranendi elementarium essentias exaltan¬
dique scientia. Hanc qui exercere benè ve¬
lit,