337
ANDREAE LuIBAVII LIB. I. 127[sic]
ita vt in his artifex vbi absoluerit, quiescat,
vsumque porro medico vel patrifamilias con¬
mendet. Secundum itaque membrum pla¬
cétne tibi, vt [GR]χυμασιαν[/GR] appellem? Continet
enim [GR]χυμαργηματα[/GR] seu opera operando chy¬
mice effecta. An tectius prima pats erit,
chymia operatrix; secunda operum designa¬
trix? Vtinam ingenia praestantia in hoc certent.
Quicunque comodius vocabulum inuenerit;
ei poterit esse eo in loco sua statua honorifi¬
ca. Continet quidem etiam secundum membrum
operationes; sed eas à primo acceptas mu¬
tuo, tanquam ex principio. Primum enim men¬
brum operationes omne [GR]unclear[/GR] explicat. Se¬
cundum eas accomodat ad species chymicas
extruendas. [GR]Χυμεργασιων[/GR] quaedam sunt simpli¬
ces; quaedam compositae. Quam vellem me
hîc posse loqui [GR]iδιως[/GR]? Simplices sunt quae
na fiunt operationis forma: compositę quę
pluribus. Haec si accipias vt pronuncian¬
tur, impingent in artis leges. Neque enim per
se dicuntur, nec catholice. Sed omnia intel¬
ligi chymice volo, quanquam non vbiuis addam
determinationem, quod sine taedio deficien¬
tibus propriis locutionibus non eueniret.
Incepit currere rota. Quam vereor ne vr¬
ceus exeat instituta amphora? Proceden¬
dum erat diuidendo, definiendo & pro¬
prietates exponendo. Sed sentio aquam
haerere. Cum enim vitiosum sit ita diui¬
dere, vt aliquando concidant genera; hoc
quomo¬