213
184
NICOLAI FLAMELLI
omnia fieri, quod tingit, & quod tingitur?
quod fugit, & quod sequitur: quod familiare est,
& contrarium: masculum & foeminam: sponsum
& sponsam: agens & patiens. Vnus enim est ser¬
pens, qui duas habet compositiones & rubigi¬
nem. Vnum est totum, ob quod sunt omnia: &
si totum non haberet totum, nihil totum esset, ait
maximus Chimes. Nam res fixas facere non so¬
lùm sulphuris est, sed etiam rerum, quae dealba¬
tae, emollitę, & rarefactae sunt. Cùm enim substan¬
tiae à sulphure albo in perfectione & assatione pa¬
tiuntur, tunc & ipsae sunt sulphur incombustibi¬
le factae, & permanent facientes quod passae sunt,
dando & accipiendo: & tum vtraque sulphur fa¬
cta substantias fixas reddunt: hoc est, quod inter
se non frangantur, efficiunt. Deinceps cur (in¬
quit) multiplicium rerum species requiritis, cùm
vna natura omnia vincat. Hanc naturam ab ini¬
tio vsque ad finem expendens, manifestum vide¬
bis mysterium: hoc est, cymbalia. O naturae coe¬
lestium naturarum creatrices, hae dissolutae om¬
nia operantur. Quid ergo hoc est dissoluere? Huc
age ad liquores, & disce, Sume crocum Ciliciae,
simul cum flore cinici coniunctum succo vitis, &
vna liquorum serie dissolutionem inuenies. Huc
age rursus ad album: & item in ipsum est dissolu¬
tio, ipse te docet, inquiens: Relinque inferiùs, &
fiet. Verùm dixit: Alij corpora appellarunt, alij
sulphur, & non decepti sunt. Et ob id diffusus
est error per orbem terrarum, propter appellatio¬
num multitudinem. Quae de quatuor & quinque
elementis dicuntur, ad illa referenda sunt. Satur¬
num collocarunt, & ex aduerso plumbum in al¬
tissimo