821
DEDICATIO.
opus est anatomica humani corporis
[GR]ἐγχειρῆσει[/GR]. Lanienam abominandam
vocant. Si cordis temperiem & or¬
ganicam structuram inquirere volunt;
ex magno mundo cor sumunt hoc
est, seu aurum, seu vinum aut aliud
[GR]ἀνάλογον[/GR] id secant, in eius eunt vis¬
cera, id soluunt & tantum pro¬
ficiunt vt ad vnguem de humani
cordis temperie, forma, situ &
reliquis possint pronunciare, & lon¬
ge minus errant quam vllus vesalius.
Indicat enim aurum ad amussim ista
omnia; nec solum constitutiones
naturae consentaneas sed & aduersas,
atque adeo totam medendi ratio¬
nem, quae tota peragitur vi simili¬
um. Ita si placet de cerebro inuesti¬
gare; secto capite non est opus. Argen¬
tum rimantur. Sicut enim aurum est
cor hominis in megalocosmo, ita ar¬
gentum cerebrum, cum omnia mino¬
ris mundi membra, secundum totam
naturam in rebus maioris mundi late¬
ant, tecta sordibus quibusdam, &
capsulis externis. Itaque nostri ho¬
mines