821
DEDICATIO.
mines dementiae accusantur, qui
mnes mundi angulos excutiunt, &
in Italiam eunt ad anatomias, quasi
hic deessent homines quos excarni¬
ficarent, aut lapides quos vice homi¬
num exenterarent. Doctores nostri
ex alto despiciuntur, Democritico¬
que risu excipiuntur salsius, dum in
scholis & academiis declamitant de
prolixis naturae humanae cognitioni¬
bus, ab ipsis elementis vsque inchoa¬
tis; de animalibus, herbis, minerali¬
bus; de praeparationibus laboriosis &
inutilibus; de vtendi modo peruerso:
de morbis, causis, symptomatibus, &
aliis infinitis. Ictu oculi ista omnia
Vulcanus monstrat demonstratque
nouis medicis perfectissime. Alij qui
mirabiles Panaceas vendunt, ne opus
quidem habent vlla scientia. Nam
simplicia quae panaceae puluerem con¬
stituunt aliunde possunt comparari,
& quidem è tabernis mercatorum.
Et hi in vsu quoque omne repudiant
doctorum consilium. Hac arte non
tantum alij, quorum fama ad vos, viri
pru¬