821
DEDICATIO,
prudentissimi, proculdubio pridem
peruenit, euaserunt suo iudicio me¬
dici absolutissimi; sed & pastor qui¬
dam fugitiuus, idque ea cum felici¬
cate, vt Principes, comites, iure con¬
sultos & alios praecipites in suam sen¬
tentiam traxerit, miniteturque ex¬
tremam internecionem Galenicae,
vt loquitur, medicinae. Superioribus
iste mensibus, vulcanica, & linguae
petulanti volubilitate fretus, duo
scripta emisit in publicum, quibus
medicinam ipsosque medicos Gale¬
nicos adeo excoquere tentauit, vt si
ea opera impurum à puro non segre¬
gatum est, nulla amplius Spagiria sa¬
nari posse videantur. Qui enim sunt
& fuerunt, proclamat veneficos
mnes, & ad coruos ablegat, opposu¬
it se illi quidem vir Doctissimus, &
peritia medica & philosophica, nec
non longo rerum vsu longe praecel¬
lentior D. Bartholomaeus Hubnerus
medicus Erfurdianus, cuius studi¬
um & diligentia in defendenda me¬
dicina est summa laude digna. Sed
ille