213
186
NICOLAI FLAMELLI
tos in tenebris, & in caligine intus in inferno, &
quomodo ingreditur medicina vitae, & susci¬
tat eos, vt tanquam è somno expergiscantur, &
quomodo ingrediuntur nouae aquae, quę in prin-
cipio lecti, & in lecto generantur, & quomodo
nubes ipsas fert, & quomodo ex mari ascendit
nubes aquosa. Ea quae ostensa sunt contemplan¬
tes Philosophi gaudent. At Cleopatra ait eis:
quae ingredientes corpora spiritus ipsis inclusos
& debiles, velut è somno excitant. Rursus (in¬
quit) angustias perpessi sunt, & rursum occlu¬
dentur in inferno, & paulatim nascuntur, & sur¬
gunt, atque diuersos & gloriosos colores induunt,
quemadmodum flores vere, quod letatur, & exul¬
tat ob pulchritudinem, qua vestitur. Vobis (in¬
quam) prudentibus herbas, elementa, & lapides,
cùm eruitis ex suis locis, pulchra admodum vi¬
dentur, & non pulchra: quoniam omnia probat
ignis. Cùm verò gloriam induent per ignem &
colorem viridem, ibi sunt maiora spectacula, ibi
gloria occulta, & accuratè quaesita pulchritudo,
& terrae mutata in diuinitatem: quoniam in igne
nutrit illa. Quemadmodum infans sub ventre
nutritus paulatim augescit, & cùm status men¬
sis adest, non prohibetur in lucem prodire, eius¬
modi res est haec praeclara: Verberant ipsam pro¬
cellae, & vndae in inferno, & sepulchro, in quo ia¬
cent, cùm verò sepulchrum panditur, exurgit
ipsa ex inferno, velut infans ex vtero. Contem¬
plantes Philosophi pulchritudinem, quemadmo-
dum studiosa mater infantem, quem peperit. Tum
demùm quaerunt quomodo, velut infantem la¬
cte, aquis hanc artem nutriant: quandoquidem vt
infans