213
ANNOTATIONES.
187
infans formatur, & cùm perfecta fuerit in his
omnibus, ecce arcanum signatum. Nunc autem
primùm apertè, vbi vobis iacent elementa & her¬
bae. in aenigmatibus exordiar dicere: Ascende in
supremum tectum, in montem arboribus consi¬
tum, & videbis lapidem in vertice: ex lapide hoc
sume arsenicum, & dealba diuinè. Et vide in me¬
dio monte infra arsenicum, ibi est coniux sua cùm
qua coniungitur, cum qua gaudio perfunditur,
& laetatur, natura in natura, & extra ipsam non
coniungitur.
Descende in Aegyptium mare, & educ tecum
ex arena ex fonte, quod nitrum dicitur, & con¬
iunge illud simul, & ipse extrahet foras pulchri¬
tudinem omnia tingentem, & extra ipsum non
copulatur: mensura enim est coniunx. Ecce na¬
tura naturae contrà retribuit: & cùm omnia ae¬
quabiliter coeunt, tunc naturae naturas vincunt,
& inuicem laetantur.
Considerate sapientes, & intelligite: ecce enim
artis perfectio, coniugatorum sponsi & sponsae
factorum vnum: ecce herbae, & ipsarum differen¬
tiae: ecce dixi vobis omnem veritatem, & iterum
vobis dicam, videte & intelligite. Quoniam ex
mari oriuntur nebulae, quae ferunt aquas bene¬
dictas, & ipsae irrigant terras, & educunt herbas
& flores. Item nostra nebula egrediens ex nostro
elemento, cùm ferat diuinas aquas, & irriget her¬
bas & elementa, nulla alia terra indiget. Ecce fra¬
tres arcanum admirabile, ignotum prorsus: ecce
veritas vobis patefacta est. Videte quomodo irri¬
getis terras vestras, & quomodo nutriatis semi¬
na vestra, vt maturum fructum colligatis. Audi
N