821
AD
EXCELLENTEM
PERITVMQVE MEDI¬
CVM D. MARTINVM RV¬
landum patrem &c.
MAGNE machaonij Rulande, assertor
honoris,
Qui tibi Gramani iurgia foeda placent?
Qui tibi Chemiacae, quam iactat sedulus, artis
Cognitio, impurus iuscula quaeque coquit?
Hippocratis stolidus diffamat iamata, damnans
Stulticiae medicos atque veneficij.
Nos & pristinis, & coruis, exilioque
Destinat. O Sanae mentis egene puer.
Tune bonos ausis tam turpi arrodere morsu?
Tune salutiferos tam temerare viros?
Det tibi pro diris, & tanto crimine plaustrum
Ellebori, claudus, quem venerare, faber.
Nil in te scribo (neque enim tu dignus) honestos
Praemoneo, vt fugiant te furiale caput.
Qui tua facta probat simili est carbone notandus,
Insanitis enim tuque gregesque tui.
Hoc neque te, Rulande, latet, neque quemque probatum,
Quem chemia tamen multum operosa trahit.
Plurima pars odio praeclara reperta profanat,
Pars stulte attentat; Pars sine labe colit.
)( )( 2
A. L.