AD
CANDIDVM
LE¬
CTOREM.
SI
flagras
verae,
quicunque
es
Chemiae
amore,
Et
misti
latebras
detegere
igne
cupis.
Non
satis
est
versare
manu
Paracelsica
scriptae,
Aut
quae
Dornesij
cura,
laborque
dedit.
Hi,
ne
proficias,
studiose
aenigmata
miscent,
Et
fallunt
tenebris,
cymmerioque
chao.
Sensibus
orbati
fumoso
in
fornice
pendent,
Secretique
loco
conscia
vitra
coquunt.
Quam
mire
occultant
momenta
superba
laborum?
Diuersis
eadem
nominibusque
notant?
An
non
quae
clare
priscis
digestio
dicta
est,
Multa
apud
Aureolum
nomina
ficta
tenet?
Sublimat,
figit,
rursusque
resoluit
in
idem,
Quod
fuit
ante
cuprum,
aut
massula
mercurij.
Deposita
ergo
luto
tali,
fumisque
relictis,
Sulphureis
aliam
praestat
inire
viam.
Quam
tibi
Libauius
monstrat,
qui
vana
refellens
Somnia
Gramani,
multiplicesque
strophas,
Inclyta
quid
possit
vel
non,
conferre
dolenti
Chemia,
praeclara
dexteritate
docet.
Siue
velis
veteres
seu
cognouisse
modernos
Spagiricos,
hic
quod
ritè
sequaris
habes.
Expedit
egregie,
quae
sint
primordia
nostri
Corporis,
&
morbi
quae
sit
origo,
monet.
Contra
insensatum
Gramanum,
animisque
carentem,
Cùm
sociis
siccis,
quos
malus
error
agit.
Dum