337
132 EPIST. CHYMICARVM
cabula, quibus videntur peculiaria expressa
[GR]μηχανῆματα[/GR]. Sed reduci ad pauca possunt
facilè, sicut Dornaeus ad tria redigit,
quam, scilicet oleum & sales. Parachymi¬
ci Paracelsitae multa sunt commenti friuo¬
la, vt Realgat, Xenechdon, aurum potabi¬
le, aurùm vitae butyrum arsenici, axungiam
solis, arcana lac virginis, leonem viridem,
rubeum, aquilam albam & similia, quae par¬
tim etiam antiquis fuerunt vsurpata; par¬
tim operum singularium sunt tegumenta
ad conciliandam admirationem; partim com¬
prehendunt plura vt arcana, quae sunt tin¬
ctura, quinta essentia, lapis, etc. de quibus
ante monui, quod non sint distinctarum spe¬
cierum nomina peculiaria. Ego te rogo, vt
pro tua industria de eiusmodi informatio¬
ne, qualis rudimentum crassa, vt aiunt, mi¬
nerua proposui, diligenter cogites, si fortè
vel nostratibus vel posteris ad integritatem
scientiae adiumento esse possis, aut saltem
professoribus academicis tractationis chy¬
micae compendium monstrare. Tyronibus
ea res erit gratissima, & ad celerem artis co¬
gnitionem maximè accommodata. Vale, &
has primitias nostri inter nos officij non
aspernare. Pridie Cal. Ianuar. an¬
ni 1595. Rotemb.
EPIST.