337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 133.
EPIST. XV. DE CINA¬
BARI, MINIO, CERVSSA, LA¬
zurio factitio, plumbagine, lithargyro,
scoriis & similibus, an sint operum
chymicorum genera.
AD VIRVM CLARISS. D. IOHAN¬
nem Posthium Phil. Med. & Poe¬
tam célebrem.
Qvi merces chymicas in nundinis pas¬
sim inusitata quadam arcanorum spe¬
cie, & titulis hieroglyphicis ad ingeneran¬
dam populo praestantię cuiusdam & occul¬
tae virtutis opinionem venandosque inde
nummos, proponunt, Posthi erudite, sępius
illudunt veris artificibus, atque imperitis
persuadent, esse quid sublimius, ad quod
nondum peruenerint illi, imo quo aspirare
nulli praeter se liceat, aut vllo rato sit con¬
cessum. Ita cum maxima vanitate, & aucu¬
pio fructuosissimo viderunt regiones Ger¬
maniae Assyluanum impostorem cinabarin
paulo secius a vulgari praeparatam, sub ti¬
tulo panaceae proponentem, conuolanti¬
bus aere grauissimis emtoribus vndiqua¬
que, nec tantum ementibus precio indica¬
to, sed & donaria conferentibus vt saltem
emere potuerint. Pari artificio est qui ange¬
licum passim distrahit puluerem modo ci¬
trinum, modo purpureum, modo hyali co¬
lore & violaceo, quem coelestem vocat, &
hoc
I 3