201
TRIADIS.
118
effectum De quo diximus, purum ab vno pro¬
cedens non componi, nec mutari. Ad ipsum
à ternario & quaternario, fit ad monadem
progressus, vt compleatur Denarius. Per ip¬
sum enim est numeri regressus ad vnum, &
simul descensus in quatuor, & ascensus in
monadem. Impossibile est compleri Dena¬
rium, nisi per ipsum, quia Monas in triade
laeta conuertitur: Omnes hoc principiùm,
post Monadis principium ignorantes, nil in
ternario proficiunt, nec ad sacrum Quater¬
narium pertingunt. Nam etsi omnes Adeptę
philosophię libros habeant, cursus syderum,
virtutes, potestates, operationes, & proprie¬
tates perfectè cognoscant, ipsorumque ima¬
gines, annulos, sigilla, & secretissima quaeque,
intelligant exactè, nullum tamen mirando¬
rum consequi possunt, in suis operationibus
effectum, sine huius principij ab initio co¬
gnitione, in principium. Vnde omnes quor¬
quot vidi in Adepta philosophia naturali
operantes, aut nihil consecutos, aut ad vana,
friuola, & superstitiosa, post longam & inu¬
tilem operationem, in desperationem prola¬
psos fuisse. Principium verò secundum, or¬
dine non, dignitate tamen separatum à pri¬
mo, quod vnum existens, facit ternarium, est
id quod operatur miranda per binarium: in
vno est enim vnum, & non est vnum: est sim¬
plex, & in quaternario componitur, quo pu¬