213
ANNOTATIONES
189
ge ex sepulchro, expergiscere ex tenebris: indu¬
tum enim es spiritualitate, ac diuinitate: quoniam
audita est vox resurrectionis, & medicina vitę in¬
gressa est ad te. Spiritus rursus gaudet in corpo¬
re, & anima in eo, in quo est, ac citato cursu fer¬
tur in amplexum ipsius, & complectitur ipsum:
nec ipsi tenebrę dominantur ampliùs postquàm
subijt lucem, nec patitur vt ab illo in aeternum
separetur. Abijt nigredo, & coniuncti sunt in
more corpus, anima, & spiritus, & facta sunt
vnum, in quo latet aeternum, & signata est domus
plena luminis & diuinitatis. Ignis enim ipsa con¬
iunxit & transformauit, & ex sinu ventris eius
exierunt, similiter etiam ex vtero aquarum, &
ex aere ipsis ministrante, & ipse eduxit eos ex te¬
nebris in lucem. Venter enim ignis ipsa porta¬
uit, & propter ipsum induerunt gloriam, & ipse
ad vnionem vnam perduxit, & absoluta est ima¬
go corpore, anima, & spiritu, & facta sunt vnum.
Subiectus est enim ignis aquę, & terra aeri, simul
& aer cum igne, & terra cum aqua, & ignis &
qua cum terra, & aqua cum aere, & facta sunt
num. Vnum enim herbarum & fuliginum factum
est vnum, & ex natura, & ex diuino facta sunt.
num quod omnem naturam consiliat, & retinet.
Ecce naturae naturas retinent, retinuerunt & vi¬
cerunt: propterea naturas alterant, & corpora,
postquàm ingressus est fugitiuus in non fugi¬
tiuum, & retinens in non retinentem, atque in¬
uicem in vnum coiêre. Corpora sunt coelestia di¬
uinaque, suprà memorata. Aquae arcanum est,
quia vt polus ex quatuor percurritur, & nunquam
quies dabitur. Haec creata sunt in hac terra no¬
2