213
188
NICOLAI FLAMELLI
igitur, & intelligens esto, ac dijudica exactè in
quibus loquor: Sume ex quatuor elementis ar¬
senicum supremum & infimum, albumque & ru¬
beum, & maris & foeminae pondus aequale, vt
coniungantur inuicem. Nam quemadmodum
gallina calore fouet, ac excludit oua sua, sic etiam
vos fouete & perficite, & extrahentes & irrigan¬
tes diuinis aquis in sole, & in locis calidis assate
igne leui, cum lacte virgineo, & cauete à fumo. In
inferno autem occulite ipsa, & cautè mouete, do¬
nec ipsorum praeparatio fiat solidior, nec fugiat
ab igne, tum extrahatur ab eo. Cùm coniungen¬
tur anima & spiritus, & fient vnum, tunc conii¬
cite in corpus lunae, & habebitis solem, quem non
habuerunt regum repositoria. Ecce arcanum Phi¬
losophorum, pro quo adiurarunt nos patres no¬
stri, ne patefaciamus illud, cùm diuinam habeat
formam & operationem. Diuinum enim est, quo¬
niam coniunctum cum diuinitate, diuinas sub¬
stantias facit, in quibus spiritus fit corpus, &
mortua animantur, suscipientia spiritum ex ipsis
prodeuntem, ac inuicem tenentur, & tenent. Quem¬
admodum spiritus contrà tenebricosus, plenus
vanitate & tristitia prohibet corpora ne dealben¬
tur, néue suscipiant pulchritudinem & colorem,
quem habuerunt à Creatore. Aegrotant enim, &
corpus, & spiritus, & anima, ob tenebras exten¬
sas: sed cùm ipse spiritus tenebricosus & perni¬
ciosus remouetur, vt non appareat odor, neque
color tenebrarum, tunc illuminatur corpus &
anima, & spiritus gaudet cum abest nigredo à cor¬
pore, & vocat anima corpus illustratum ad hunc
modum inquiens: Egredere ex inferno, & resur¬
ge