821
2 DE PANACEA
to, sed dedecori damnoque esse cupiat. Itaque
non possum non improbare eos, qui, cum
literis nati videantur ampliandis, ornandis¬
que, & ea parte humano generi plurimum
prodesse possint, malunt tamen sibi sapere,
& vel otio torpescere, & posteris facultatem
proficiendi inuidere, vel negotiis alienis vi¬
tam sine fruge consumere.
Paruum mihi & leuiusculum talentum
diuinitus locatum agnosco. Nolim id vitio
meo defossum. Operam itaque do, vt quid
societati nostrae, & diuinae gloriae lucrari
queam. Quapropter neque viuae vocis do¬
ctrina, neque scribendi officio deesse, meum
stadium decurrentibus, hactenus sustinui,
neque sustinebo etiam deinceps, ni me di¬
uina gratia cum ingenio relinquat. Cognos¬
cere naturae abdita, thesaurosque omni co¬
nabor industria. Sed non cognoscere tan¬
tum ipse, verum & aliis cognita communi¬
care atque ita publici, quantum licet, iu¬
ris iudiciique facere. Hoc vt praestem, soleo
non tantum artium secreta rimari; Sed &
fundamenta earum diligenter excutere, ali¬
isque proponere disceptanda, & ad vsum ex¬
perientiamque accommodanda, vt faci¬
lius & mihi & aliis liceat genuinum verum¬
que ab adulterino & falsario diiudicare. In¬
terdum congredior cum his qui mihi viden¬
tur a synceritate professionis rerum natu¬
ralium