821
AMVVALDINA. 3
ralium & medicarum praecipuè, deinde
etiam aliarum artium in quibus claboro
non parum exorbitare. Defendere non
solum veritatem consueui, sed & digni¬
tatem eorum, quos scio cum magna sui
laude aliquando eam & in lucem produ¬
xisse sedulo, & posteris citra inuidiam com¬
municasse.
Placent haec mea studia aliquibus; aliqui¬
bus displicent. Negant, quid dici posse quod
non dictum sit prius. Non esse mundum im¬
plendum commentis. Veterum placitis ac¬
quiescendum & in his tum intelligendis, tum
exosculandis posteritatique obtrudendis im¬
morandum. Qui dissentiunt dictum qui¬
dem veteribus agnoscunt, at non omni se¬
culo conuenienter dictum: imo nec omne
dictum. Semper enim priores anni aliquid
posterioribus inuestigandum reliquerunt
cognoscendumque; quin & iudicandum si
quid inuenerunt ipsi. Itaque pergendum
lacriter iudicant, & inter alios etiam me ad
istud officij genus instigant.
Horum tu, Iohanneshartmanne, non es
postremus. Venit ad te Francofurtum char¬
tula quaedam mea, perfunctoriè paucorum
dierum interuallo, aduersus petulantiam
cuiusdam paracelsici, foedè admodum Ga¬
lenicam disciplinam criminantis & omnes
professores eius summa iniuria, maxima
cum
A 2