821
Lapis philosophorum
videtur ae¬
que immo¬
dice praedi¬
catus.
Chymici hy¬
perbolici.
Panacea in¬
tegra apo¬
theca.
12
DE PANACEA
tanta. Sed ne de ignota re iudicem; si me
Dominus adiuuerit, operam dabo vt eius
vires in manifesta prostituam luce. Inte¬
rim cum Andernaco dicam, Azoth illud
non seruasse Paracelsum [sic], nec omnes eius
aegrotos curasse. Imò si ex principiis licet
de effecto coniicere; non video quomodo
istius sit virtutis. Praeclara esto medicina;
at non ita felix. Fortassis iam vera sunt la¬
pidis praeconia, quam illud ridiculum Lul¬
lij de quinta vini essentia. Non enim igno¬
ro [GR]τὸ ὑπερβολικὸν[/GR] chymicorum.
Sed nondum satis venti efflatum est; an¬
nectitur, vnusquisque in hoc vnico medica¬
mento verum vniuersale, electum, gratum,
praestabile, innoxium perfectum, & vtile
medium, & integram pharmacopolion ha¬
bet. Incepta cantilena est tono summo. Non
alio deducenda erat fine. De vno & solo, in¬
fra ostendemus [GR]τὸ ψεῦσμα.[/GR] De perfecto de¬
monstrabimus [GR]τὸ ἀτελές.[/GR] Risum vix teneo
cùm audio integrum pharmacopolion vni¬
cum esse simplex. Vnde ergo illa adiumen¬
ta quae inferius recenset, mutuatus est au¬
tor? vtinam saltem suppositoria vna vende¬
ret. Nam his saepe carere non potest. Ca¬
ueat ne aliquando epithematis & suffitu ali¬
isque sit opus. Quae etsi quis domi possit pa¬
rare; non tamen non sunt de pharmacopoeia.
Quid refert tunc an alius medicamenta pa¬
ret?