213
ANNOTATIONES.
193
ritae sapientiam breuiter reuelabimus, nihil in¬
tus in adytis relinquemus? Sed nec qui alios sa¬
cris initiant hoc dicunt, neque mystica diuinatio.
Stata autem tempora sacrorum principem con¬
citarunt, ac rursus ille à debacchatione conquie¬
uit, sacrisque initiatus compositum festinauit,
Sed ne molestè feras, si tibi primo ac sacrorum prin¬
cipi, alius ipse sacrorum princeps sedeo. Tibi
nim praestantiora concredita sunt, ac tu de coelo
Deum deducis, & euchis animam & mentem,
quae in materia est, & applicas rei exemptae à ma¬
teria. Ego verò humi iaceo, ac naturae contem¬
plator sum, necdum retuli me ad rerum non aspe¬
ctabilium speculationem: quoniam nondum mi¬
hi acutius lumen factum est. Haec Psellus ad Xi¬
philinum Patriarcham, & vltrâ. Nosti igitur quid
faciemus, inquit? Mihi quidem terrae adyta con¬
credita sunt: tu verò illa coelestia es consecutus.
Impertiamus ergo inuicem res quas habemus:
tu mihi egregia spectacula: ego verò tibi natura¬
les effectus. Sed viden quid ego tibi fecerim, cùm
enim auri fontes aperuerim, nec Atho concussi,
nec Pangeum commoui, nec venas quasdam sub¬
terraneas reclusi, sed lapides inter se conterens,
& herbas quasdam miscens, ingenuè tibi ac vti¬
liter aurum valdè pretiosum elaboraui. Huiusmo¬
di aliquid tu mihi etiam comminiscere, non in ae¬
rem concitans, non sublimem tollens, sed aliqua
ratione in terris mihi ostende supercoeleste bo¬
num: nullibi enim est, sed vbique, & in qualibet
vniuersi parte. Inuentum multos latet, quodque
intus in nobis est, in coelo, errantes quaerimus.
Sed doce quomodo propè est, & quomodo lon¬
N 4