213
194
NICOLAI FLAMELLI
giùs abest, non loco distans, sed dispositione pro¬
piùs accedens, quod longiùs abest. Dic quae nam
ratio est descensionis intelligentiae? deinceps vsque
adeò descendens, quomodo rursus ascendit? In
summa me manu ducas ad Deum. Si enim per
satis angustum iter, contentus ero, si verò per iter
nostri capax. His me sacris initiandum, si dedu¬
xeris, polliceor tibi me nullum reliquum scien¬
tiae & naturae opus, nullumque studij genus, vel
antiquioris sapientiae, vel arcanae praetermissu¬
rum: sed tibi, si placuerit, quae sub terra sunt, ex¬
plicabo. At verò si tibi studiosissimè munus con¬
fero, tu autem mihi scientiam non ostenderis, ae¬
rea pro aureis minùs permutans: nec ob id tamen
succensebo, nec tibi turpem ingrati animi notam
inuram: sed sciam in vitro magis solare lumen
Atticum succendi. Vis igitur me dicere, quod
pro omnibus dico. Impensiùs ama, & vale.
SVMMARIA DECLARATIO EO¬
rum, quae dicta sunt hactenus ex De¬
mocrito, per aeni¬
gmata.
QVID est spoliare, humiliare, corrum¬
pere, soluere, & mortificare, omnemque
materiam extrahere, vt spiritu incum¬
bente ac patefaciente, sciatur id quod
tingendi corpus vim habet? Ad quaesiti perfe¬
ctionem accommodetur responsio. Hoc enim
promptum & idoneum est ad perfectum comple¬
mentum, ex speculationibus, quę sub sensum ca¬
dunt, ad eas quae intelligentia sola percipiuntur,
ascen¬